2014. máj. 15.

Petőfi latinul


I.
Cedo lucem!
(Világosságot!)

Atra’ st fodina,
Sed lampades elucent.
Et atra nox,
Sed in ea stellae lucent.
Atrumst et pectus hominis,
Nec habet ullam lampada, stellam,
Nec scintillam ullam morientem.

Misera mens,
Quae gloriaris luce tuá,
Duc, duc, si lux es,
Praecede tantum unum gradum!
Nec te rogo, mundi ulterioris
Velamen út perluccas,
Tegumentum capuli;
Nec quaesito, quid evadam;
Responde tantum: quid fuam.
Cur sim natus?
Suá ipsius causá nascitur
Homo, qui in se mundus est?
An ille tantum est annulus
Giganteae catenae,
Cuius nomen humanitas?
Vivamusne nobismet ipsis,
An fleamus eum flentibus?
Quot erant, qui aliorum
Sanguen exsuxerunt
Sibimet ipsis
Nec poenas dederant!
Quot erant, qui aliorum
Causá effuderunt
Ex corde sanguen,
Praemio carentes!
Nil tanti est: is qui se devovens
Offert vitam suam,
Nec quaerit praemium,
Sed vult prodesse aliis.
Prodestne tandem?
Haec summa quaestio’ st,
Nec „esse an non esse?”
Prodestne mundo, qui se se devovit.
Prodesse dum studet?
An aevum veniet,
Quod improbi retardant
Cui student boni viri:
Aevum universae felicitatis?
Et tandem quid est
Felicitas,
Cum alios et alia juvent,
Nec quisquam eam invenerit?
Fortasse quod
Felicitatem nuncupamus:
Sexcenta commoda,
Tantum sunt radii
Solis novi, qui adhuc a conspectu
Abest, sed olim orietur.
utinam sic foret!
Si  mundus finem haberet!
Si mundus semper assurgeret
Progrediens, progrediens,
Assecuturus hunc finem!
At si non aliter
Sumus quam arbor, quac floret
Et defloret;
Quamque unda, quae tumet
Tum recedit,
Quam lapis sursum iactatus
Et tum cadens,
Quam viator, qui scandit montem
Et scanso monte
Lente revertit
Iterum iterumque semper!
Sursum deorsum, item sursum deorsum
Horribile, o horribile!
Qui nunquam adhuc hoc cogitaverit,
Nec alsit is unquam,
Nescit: quid sit frigus!
Pro tali cogitato
Calidus radius anguis est,
Qui frigidus út glacies
Perserpit nostra pectora,
Tum circa collum se torquens
In faucibus nos suffocat.

ST. HEGEDŰS


II.
Si deus…
(Ha az isten…)

Si deus me sic alloqueretur:
„Mi fili, iam concedo tibi
Sic mori, sicut tibi placebit”
Hoc deum tunc rogarem mihi:

Sit autumnus, sed suavis, serenus,
Luceat sol foliis flavis;
Ultimum adhuc in arbore cantet,
Quae ex verere manserat, avis.

Et sicut mors autumno naturam
Lente serpit sensim veniens:
Mortem haud aliter subire vellem,
Nec prius quam assidet, videus.

Et velut in ramis cantat avis,
Ultimum tunc canat os meum
Voce dulci, quae intima penetret
Corda et feriat ipsum coelum.

Ete finito cantu fascinanti
Os concludat dulce suavium,
Suavium tuum, puella blanda,
In terrá pulcherrima omnium.

At hoc abnegaverit, rogarem
Út mihi pulchrum det ver deus,
Ver pugnarum, quod rosas cruentas
Fert in virorum pectoribus.

Et sonent lusciniae pugnarum,
Tubae sonis inflammantibus,
Dumque adessem, crescat flos cruentus
Et mi ex pectore mortiferus.

Tumque mihi decidenti ex equo
Os concludat dulce suavium,
Suavium tuum Libertas pulchra
In coelo pulcherrima omnium.

ST. HEGEDŰS


Forrás: Petőfi-Múzeum I. évf. 3. szám (1888. júl. 1.) július-szeptemberi füzet

Nincsenek megjegyzések:

Megjegyzés küldése